This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

CLARISSIMO
VIRO IOHANNI CHENTMANO,
medico Torgæ apud Misenos doctrina & ex-
perientia fummo, Conradus Gef-
nerus medicus S. D.
Decorative initial letter C featuring a human figure in profile.
CVM ante annos aliquot doctissime Chentmane, Græcus Cassij cuiusdam iatrosophistæ Quæstionum medicinalium liber, Lutetia excusus anno 1541 ad me peruenisset: adeò mihi tum placuit, vt statim in sermonem Latinum transferre aggrederer quod cum perfecissem, paulò pòst eundem librum, eodem anno quo editus est Græcus, Latinè excusum Hadriano Iunio Hornano interprete, apud bibliopolas reperi. Quare translationem eius, purè quidem & eleganter Latinam, cum mea quod stilum attinet multùm inferiore quum contulissem, obseruaui aliquot locos in quibus Cassij sensum ipse mihi magis assequutus videbar. Horum quidam alicuius momenti sunt, plerique nullius aut exigui. Quid autem intersit, cum ex scholijs nostris, tum vtriusque interpretatione collata, apparebit.