This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

E P I S T O L A.
Spero autem doctissimum virum Hadrianum, de vtriusque linguae studijs optimè promeritum, si fortè in haec inciderit, minimè agrè laturum. Nam ipse etiam, non dubito, si emendare voluisset sua, praestare id potuisset meliùs quàm ego, tanto praesertim post primam editione tempore: & è nostris etiam, vt quae voluerit emendet, non solùm ei permitto: sed beneficij loco ducam si candidè id faciat. Porrò cum maiores, quo tempore primum transtuleram, occupationes mihi suborirentur, traslationis meae editionem huc vsque neglexi. Nunc tandem, postulante typographo patrueli meo, vt praelo ocioso aliquid suppeditarem, ex schedarum mearum aceruo hunc libellum deprompsi: quem propter multa tua & praeclara in me beneficia, sub tuo nomine apparere volui. Adiunxi autem etiam Graecum exemplar, vt conferre liceret cum nostra translatione, si quid alicui dubium videretur: quod eò libentius feci, quoniam & paruus est libellus, & dictione Graeca pura ac eleganti conscriptus, & à me plurimis in locis castigatus, partim ex emendationibus ad manuscriptum