This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

nimia, discutiens & absumens materiam menstruam,
aut frigida, aut humorum crassities.
Hoc item ratione instrumenti: id est matricis, &
uenarum eius, quæ uel obstruuntur humore, uel tumo-
re præternaturali impedita sunt frequenter euenit.
Aut ratione uirtutis, quia expultrix ualde debilis:
uel quia expellit ad loca incongrua sanguinem, ut ad
uentriculum.
Huiusmodi etiam suppressio fieri potest per consen-
sum ab Hepate, debitam sanguinis quantitatem ma-
tricinequaquam suggerente.
Porrò, accidentia quæ ob retenta menstrua infe-
stare solent, sunt, grauitas totius corporis, fastidium,
nulla cibi cupiditas: quòd si longiori tempore suppri-
mātur, tumor aliquis præter naturam in ilibus exori-
tur interdum, ostendens ex internis partibus, quam-
piam esse inflammatam: insequitur præterea lumbo-
rum, & colli, & sincipitis dolor, qui etiam oculorum
fundamenta infestat: item febres ardentes, & urinæ
nigricantes, cum rubra quadam sanie, quibusdām uri-
na aut difficulter redditur, aut omnino supprimitur.
Si menstrua supprimantur propter causam frigi-
dam, tunc mulier erit pallida, somniculosa, cum pauca
siti, pulsu tardo, urina alba tenui, interdum crassa.
Si